Collezione Farnesina
contatti
Annus hic erit insignis noui hominis consulatu, insignis nouis duobus magistratibus,
praetura et curuli aedilitate; hos sibi patricii quaesiuere honores pro
concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cuius lege
partus erat, dedit: patres praeturam Sp. Furio M. Filio Camillo, aedilitatem
Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium uiris, gratia
campestri ceperunt. L. Sextio collega ex patribus datus L. Aemilius Mamercus.
Principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam
fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio. Cum de industria
omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium
rerum ac iustitio simile otium fuit, nisi quod non patientibus tacitum tribunis
quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis
praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset, praetorem
quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus atque iisdem auspiciis
creatum, uerecundia inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles
curules creari. Primo ut alternis annis ex plebe fierent conuenerat: postea
promiscuum fuit.
Inde L. Genucio et Q. Seruilio consulibus et ab seditione et a bello quietis
rebus, ne quando a metu ac periculis uacarent, pestilentia ingens orta.
Censorem, aedilem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione
et ex multitudine alia multa funera fuisse; maximeque eam pestilentiam insignem
mors quam matura tam acerba M. Furi fecit.
© 2005 Collezione Farnesina, Ministero degli Affari Esteri
F.a.q. | Contatti
| Utilità | Note
legali | Guida al sito
| C.d.R.
© 1996/2004 Ministero
degli Affari Esteri
Piazzale della Farnesina, 1 - 00194 Roma
Tel: +390636911